- POLOGRAPHIA
- POLOGRAPHIAGraece Πολογραφία inter opera Astronomica Democriti, recensetur a Laertio in Vita eius: quâ voce intelligitur descriptio πόλων καὶ ἀναλημμάτων ςκιοθηρικῶν, polorum et analemmatum sciothericorum. Nempe veteres Graeci Πόλον primitus dixêre caelum ipsum, non caeli axem, vel axis extremam partem, ut recentiores Mathematici accepêre. E qua antiqua notione, tota capitis rotunditas sic appellata est, uti legimus apud Pollucem; quemadmodum idem ab eadem figura κόγχον appellavêre, Latine testam, item ςκάφιον. Ad quod instar factum vas illud Veterum Gnomonicum, quô gnomen erectus ostendebat solstitium et aequinoctium, quod et Πόλος appellabatur. Forte et eadem forma fuerit Horologiorum, quae ςκάφια dicta sunt: nam πόλος et ςκάφιον, quantum ad formam, idem, ac utrumque hemisphaerii instar reddebat, in cuius concavae partis medio erigi gnomonem solitum, docet Martianus Capella. Sic Berosus Horologium, quod ipse invenit, ex hemicyclio fecerat, quod erat ex quadrato cavatum. Vitruvius quoque memorat, l. 10. c. 9. Aristarchum Samium scaphen seu hemisphaerium reperisse, h. e. horologium eâ formâ Et haec vulgaris erat forma omnium apud Veteres Horoloiorum vasorum. Unde non mirum, veteres Grammaticos notâsse, Πόλον et Ω῾ρολόγιον rem eandem esse: Sed nec mirum, quosdam Veteres πόλον appellâsse, horologii ipsius ςκάφην, vel ἡμισφαίριον. Discum certe vel missorium, in quo XII. signa fuêre caelata, vetus Epigrammatum Poeta ἀργύρεον πόλον appellavit, Anthologiae l. 4. Εἰς μενσώριον ἔχον τὰ δώδεκα ζῶα. Verum alia apud vetustiores vocis Πόλος notio, quibus idem significavit, quod Heliotropium, machinam, e qua non horae captabantur, sed in qua, ante Horologia inventa, ostendebantur ἡλίου τροπαὶ, conversiones Solis. Cuiusmodi Heliotropia ad formam Πόλου videntur esse facta, in quibus et γνώμων seu umbilicus aeneus fuit, quô τροπαὶ ostendebantur, ut in Sciotheris Anaximandri, quae is Lacedaemone constituit, ad designanda solstitia et aequinoctia: in illis enim ὁ γνώμων τὰς τροπάς τε καὶ τὰς ἰςημερίας ἐςήμανε. Itaque Ἠλιοτρόπιον nil aliud erat, quam machinamentum denotandis, ut dictum, solstitiis, ex polo et gnomone factum: lineas insuper habens, quibus umbrae discernebantur. Ad quod instar, quia Horologia postmodum concinnata sunt, hinc et Πόλον, de Horologiis Sciothericis Poetae dixerunt. Sic Metrodorus, l. Epigr. Ἀριθμητικῶν, vas horologii, in quo gnomon erectus stabat, πόλον vocat his versibus,Γνωμονικῶν Διόδωρε Μεγακλέος, εἰπἐ μοι ὥρηνἩνίκ᾿ ἀπ᾿ ἀντολίης πόλον ἥλατο χρυςέα κῆλαἩελίου, τοῦ δήτοι ὅςον τρία πεμπτὰ δρόμοιοΤετράκε τόςςον ἔπειτα μεθ᾿ ἑσπερίην ἅλα λείπει.Primus vero gnomonis inventor, ut quidam volunt, Anaximander fuit, qui eô in sciotheris, hemisphaerii seu poli sp9eciem habentibus, erectô, aequinoctia solum et solstitia designavit, horarum usu adhuc tum ignoratô. Solis autem Mathematicis et Astronomis machinae istae inserviebant, nullius plane usus in vita civili, nisi quatenus populus ex iis discebat, quando futuri essent Solstitiorum Aequinoctiorumque dies: quod et ipsum sciri quia non parvi momenti est in rebus Rusticis procurandis, ideo publicis in locis Urbium ponebantur eiusmodi vasa, ut populus id inde edisceret. Uti ille apud Aristophanem, in Γηρυτάδῃ dici sibi postulabat, ex Heliotropio seu Polo Metonis, πόςτην ἥλιος τέτραπται, quota dies numeranda esset a Solstitio confecto. Coeterum ad partes diei observandas, tempusque prandii aut cenae statum cognoscendum, aut cuiuscumque negotii, cui tempore condictô esset occurrendum, aliâ methodô, nondum horarum disciplinâ repertâ, utebantur: ex umbra videlicet, quam pedibus metiebanrur, rei gerendae tempora venabantur, uti infra dicemus. Forma harum machinarum quae fuerit, non adeo liquet. Diximus ante, scaphen aut scaphium dictum vas rotundum et cavum, in cuius medio fundo stilus erigebatur, ad horas monstrandas, atque id etiam Polum quosdam appellâsse. Πόλος tamen rectius de parte protumida ac rotunda caperetur, quam de concava; quemadmodum bemisphaeriumArchitectis dicitur, non supini ac inversi haemisnhaerii figura. sed quae instar habet illius, quod supra nos est. alias quod iacet ac resupinatum est, scaphae magis vel disci similitudinem obtinet. Praeterea aeque bene in extuberante hemisphaerii facie horae monstrari potuerunt. Unde forte πόλοι Veterum. qui aequinoctia ostendebant, hâc formâ erant; cum Herologia Neotericorum hemisphaeriô inversô, hoc est, scaphae similia, etc. Uti autem instrumenta eiusmodi; Sciatherica et Helietropia, a fine et effecto, Poli, a forma, sic Analemmata eadem appellata sunt, a subiecto: quia videl. in suggestibus lapideis et columnis, seu saxeis pilis, ut Curtius vocat, l. 5. c. 1. quae modô quadratae, modo rotundae erant, publico aspectui exponebantur; uti in parapegmatis, canon ortus et occasus fiderum spectandus populo praebebatur. Quae ambo primus cum coniunxisset Meton, hinc totam machinam cum Gnomonico analemmate et Astronomico parapegmate, quoque Πόλον appellârunt ac Ἡλιοτρόπιον. Cuiusmodi machinam in Syria Insul. etiam Pherecydes instituit, ut alibi diximus. Vide hanc in rem plura, apud Salmas. Exercitat. Plinian. ad Solin. p. 633. et seqq. ut et supra, in vocibus, Analemma, Heliotrophium, item infra, ubi de Sciothericis vasis, et Umbraeusu.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.